Shopping Cart : is empty
Home   |    Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana  

Michael Psellus Oratoria Minora

by: Littlewood, A.H.

Price: 69,00 EURO

1 copy in stock
 
Category: Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana
Code: 26697
Publisher: B.G. Teubner
Publication Date: 1985
Publication Place: Stuttgart
Binding: Cloth
Pages: 201
Book Condition: New

Praefatio: Michaelis Pselli opera etiamnunc latent pleraque aut nondum foras data aut in editionibus paene innumerabilibus dispersa, quorum textus aliis codicibus neglectis saepe tonte nititur uno. studiosis igitur historiae Byzantinae atque litterarum ut via aliquantulum minus laboriosa ac molesta reddatur, hoc volumine e codicibus edita nunc primum aut denuo examinatis comprehenduntur Pselli oratoria minora1): quae sunt 'silentia' quattuor, proclamatio imperialis una, apologiae vitae suae et obtrectatorum aliorumque vituperationes duodecim, discipulorum suorum obiurgationes exhortationesque octo, lusus ingenii quinque, miscellanea octo, in lucem nunc primum emittuntur et disceptatio de philosophia atque rhetorica (25) et descriptio Cupidinis statuae doctrinam de amore Platonicam exhibentis (34). DE CODI.CIBVS PRINCIPALIBVS -- Codices praecipui quattuor2), qui coniunctim omnia haec opuscula servaverunt, sunt hi: -- Codex Vaticanus graecus 672 (Devreesse III 122 - 126), saec. XIII, V chart., miscellanea rhetorica e maxima parte Pselliana (continet 1, 3, 9, 10, 13 - 14, 16-17, 19 - 20, 22 - 23, 25 - 32, 37 - 38). cum plurima folia nunc Charta translúcida contecta madore blattisque ante saec. XVII laesa sint, nonnullis in locis verba hodie legi non possunt. in marginibus multas lectiones e codice Barberiniano 240 (B) depromptas saec. XVII indicavit Leo Allatius (V2). -- Totius huius libri apographum est codex Vaticanus graecus 1900 (Canart I 581 - 586) circa a. 1650 e magna parte a Laurentio Portio Chio nitidissime exaratus; nonnulla autem opuscula e V descripta inveniuntur et in codice Vrbinate graeco 134 (Stornajolo 248 - 255) saec. XV et in codice Vallicelliano 166 saec. XVII alia manu alia iussu Allatii. -- P Codex Parisinus graecus 1182 (Omont I 247 - 251 ; C. N. Sathas, Meoai- (ovixr/ BißAioDr/terj V, Venetiis et Lutetiae 1876, vrf-iiô' ; D. Serruys, Note sur le manuscrit de Psellus Parisinus 1182, Byzantinische Zeitschrift 21, 1912, 441-447; M. D. Spadaro, Alcune osservazioni sul Paris, gr. 1182, Scriptorium 34,1980,253-261), saec. XIII, chart., olim Cardinalis Mazarini, miscellanea Pselliana (continet 8 [partim], 9, 11 -13, 15, 18, 19 - 24,26 - 29,30 [partim], 31,33,35 - 36). folds pluribus quam 90 deperditis quae supersunt 310 ordine confusa sunt, spissa scriptura sepiae crassitudine lectori interdum difficultates praebet. hunc librum adhibuerunt solum J. F. Boissonade (Michael Psellus, De operatione daemonum, Norimbergae 1838) et Sathas (op. cit.). -- B Codex Barberinianus graecus 240 (de Ricci 19; P. Canart, Nouveaux inédits de Michel Psellos, Revue des Études Byzantines 25, 1967, 43 - 60), saec. XIII, chart., miscellanea rhetorica e magna parte Pselliana (continet 2, 5, 7, 22, 27 - 28, 31, 33 - 35). madore gravissime laesus charta Iaponica recens est refectus et eo quod vulgo nylon nuncupatur totus contectus; aliquid autem detrimenti accepit post saec. XVII quo tempore legebatur ab Allatio (vide V2 supra), qui in marginibus multas lectiones e V depromptas indicavit (B2), neglegentiore manu exaratus est. -- 1 Codex Laurentianus 57. 40 (Bandini II 398-418), saec. XV ineuntis, chart., miscellanea Pselliana (continet 4,6,8 - 10,13,20,26,29). fine mutilus neglegentissime perscriptus est. Codicum VPBL stemma confici non potest, quod nullum opusculum in his omnibus conservatur atque etiam in opusculis novem quae très exhibent (9,13, 20, 26,29 habent VPL; 22,27 - 28,31 habent VPB) codicum cognationes sibi constare non videntur; praeterea in 7,19, 22 - 23, 33, 35 atque fortasse et in 8,10, 16,18, 20, 26-31, 36 (Hi) recensionem Psellianam suspicari nobis licet, codices optimos semper se praestant V et P1), quorum errores tales sunt ut raro sensus obscuretur; sed tarnen B (qui solus 5 et 34 habet)2) et L (qui solus 4 et 6 habet) in textu constituendo interdum adminicula praebent. quamquam B cum V contra P in 27 consociatur (vide infra p. XI), in 22 P cum V contra B saepe consentit (e. g. p. 79, 23; 80, 52); in 28 et 31 res non patet. con- sociari videtur L cum V contraP in 9 et 29 (e. g. p.39,70; 108,29; 110,68), sed cum P contra V in 26 (e. g. p. 95,38; 97,94); in 13 et 20 neutri codici vicinus est L.

 

Oratoria minora
Michael Psellus
Edited by: Antony Robert Littlewood


Frontmatter

PSELLI ORATORIA MINORA 1

PSELLI ORATORIA MINORA 2

PSELLI ORATORIA MINORA 3

PSELLI ORATORIA MINORA 4

PSELLI ORATORIA MINORA 5

PSELLI ORATORIA MINORA 6

PSELLI ORATORIA MINORA 7

PSELLI ORATORIA MINORA 8

PSELLI ORATORIA MINORA 9

PSELLI ORATORIA MINORA 10

PSELLI ORATORIA MINORA 11

PSELLI ORATORIA MINORA 12

PSELLI ORATORIA MINORA 13

PSELLI ORATORIA MINORA 14

PSELLI ORATORIA MINORA 15

PSELLI ORATORIA MINORA 16

PSELLI ORATORIA MINORA 17

PSELLI ORATORIA MINORA 18

PSELLI ORATORIA MINORA 19

PSELLI ORATORIA MINORA 20

PSELLI ORATORIA MINORA 21

PSELLI ORATORIA MINORA 22

PSELLI ORATORIA MINORA 23

PSELLI ORATORIA MINORA 24

PSELLI ORATORIA MINORA 25

PSELLI ORATORIA MINORA 26

PSELLI ORATORIA MINORA 27

PSELLI ORATORIA MINORA 28

PSELLI ORATORIA MINORA 29

PSELLI ORATORIA MINORA 30

PSELLI ORATORIA MINORA 31

PSELLI ORATORIA MINORA 32

PSELLI ORATORIA MINORA 33

PSELLI ORATORIA MINORA 34

PSELLI ORATORIA MINORA 35

PSELLI ORATORIA MINORA 36

PSELLI ORATORIA MINORA 37

PSELLI ORATORIA MINORA 38

INDICES

ADDENDA

 

 
  Already viewed

Michael Psellus Oratoria Minora

by: Littlewood, A.H.

  • B.G. Teubner, Stuttgart, 1985

Price: 69,00 EURO

1 copy in stock